FODINAE

FODINAE
FODINAE
sunt ex partibus Continentis, a Natura ipsa formatis, ut e gremio suo metalla, mineralia, aliaqueve in humani generis usum, quottidianâ fetificatione effundant. Auctor Anon. Hist. Orb. Terr. Geogr. c. 7. Cuiusmodi Fodinae omnium metallorum, cum innumerae sint in Imperio Sinico, eaequeve oppido divites, et coplosae, aurum tamen, et argentum ne eruatur, lege patriâ cautum est, eo quod noxiis existiment terrae exhalantibus vaporibus in mineris passim interire homines, quorum vitam pluris, quam metalla haec (propter quae Europaei et terrarum viscera scrutamur evacuamusqueve, et terrae superficiem hominibus) a Principibus aestimari, par est, Auctor Anon. Sinae et Eur. c. 30. Certe, custodes illi fodinarum, daemonia crebro laborantium oculis obversantia, quod divitis venae indicium fossores habent, quid aliud quam emissarii sunt principis inferorum, qui sacram hanc auri famem mortalium dum sistere se velle simulant, immensum augent, hominibusque vel tantillum pietati assuetis merito scrupulum iniciunt, terrae matris viscera
Neroniano plane ausu pertentandi. Eorum gratia quod exsecrationibus, et fistulâ sit abstinendum, nil movet, cum nota sint illius ludibria, qui scriam maxime rem, hominem viz. uti eum vocare solitus est Zoroaster, ludos facere pro lege habet. Vide supra ubi de his Daemonibus. De terminis vero Artis huius technicis, dicemus aliquid infra ubi de Metallis.
Indicem Fodmarum Varenius hunc exhibet.
Aeris, inter alia, fodina insiguis esle scribitur in Ins. Sumatra. Argenti celeberrimae sunt in Angola fodinae: Item in China, Chili, Cuba, Germania, Hispaniola, Iapania, Iava, Monomorapa, in Persiae montanis, Peruvia, Philippinis Insul. Suecia etc. quibus etiam addere potes montes Siamenfes, et Sumatram ins. Auri ferax est Angola, Arabia, Guinea, littus Belgis de Goudkuste, Hispaniola, Iava, Monomotapa, Peruvia inprimis et Castella aurea, ut et Philippinae ins. Circa Quito urbem Peruviae fodinae plus auri quam terrae largiri dicuntur: Similiter montes Siamenses ac insul. Sumatra aurifodinas largas possident. Cupri multum in Cuba, Hispaniola, et Iava reperitur: nullibi autem feracior cuprifodina hactenus innotuit; quam quâ Suecia celebris est, in vasto monte unius circiter milliaris, quem den Kopperberg incolae vocant. Nec Germania huius metalli parca est mater. Ferrifodinas reperias in Cuba, Hispaniola, Iava, Madagascaria inprimis: Item in Philippivis, Suecia, Sumatra etc. Gemmeae fodinae illustrant Ceilanum ins. Congi regnum, ut et Golcondae, ubi plurimi adamantes: Guianam, ins. S. Mariae, etc. circa Portoveio. Smaragdinae sunt, in Peruvia etc. quibus adde regionem Chili. Vid infra. Marmorea fodina ingens, in regno est Congi, imo tota illa terra subtus creditur esse marmorea. Plumbi ferax Germania est. Salisfodinae nobiles, in Africa, ubi ex specuum salinis, velut marmor candidi, rubei et cinericii coloris effoditur: in Asia min. ad mare Caspium, non procul a Volga fluv. ubi ins. Kostowata; Hinc Russi illud per toram Russiam devehunt: in Cuba mons salsus est: in Hispania in regno Mussilipatano Indiae Coromandeliae, ad urbem Baganaga: Ormusia ins. tota nil nisi sal est: in Persiae monte Kilissim: in Peruvia, 18. mill. ab urbe Lima: in Polonia, ad Pochniam 4. mill. a Cracovia: in Tirolensi Comit. Germaniae, in Transsylvania etc. Quibus adice nobilia Burgundiae Comitatensis salis promptuaria. Stanni fodinae in ins. Madagascari non mcelebres sunt: Sic in montibus Siamensibus, praeter aurum, et argentum, non parum stanni provenire dicitur. Ut taceam antimonii vitrioli aliorumqueve mineralium fodinas, quibus Germania, Pedemontium etc. scatent. Argenti fodinas in Ins. Chili incolae demoliti sunt, ut et auri atque gemmarum. Nec Arabia auri tam ferax ac olim; et in regnoquoque Golconda gemmifera fodina in usu non amplius esse perhibetur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • METALLA — I. METALLA Sardiniae oppid. apud Antonin. inter Nespolim, et Sulchos. Civita de Glesie Cluverio. II. METALLA sub Imperatorib. Gentilibus, habitacula piorum fuêre: Clemens enim Episcopus Romanus et Martyr Chersonesum deputatus, 2000. Christianorum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SAL — I. SAL Lycophroni Α᾿ιγαιῶνος ἀγνίτης πάγος, a Neptuno, in Tragasi gratiam, conglutinatus fingitur Poetis, teste Polluce l. 6. c. 10. quod si quis de mari intelligat, haud fecerit inepte. Hâe enim ratione Alexander Aetolus, Α῞λα ξυνεῶνα θαλάςςης,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Amara — Taxobox name = Sun beetles image width = 240px image caption = Amara aenea regnum = Animalia phylum = Arthropoda classis = Insecta ordo = Coleoptera familia = Carabidae subfamilia = Harpalinae tribus = Zabrini genus = Amara genus authority =… …   Wikipedia

  • Amara (Insecte) — Pour les articles homonymes, voir Amara …   Wikipédia en Français

  • Amara (insecte) — Pour les articles homonymes, voir Amara. Amara …   Wikipédia en Français

  • Amara (animal) — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Amara. ? Amara Amara aenea …   Wikipedia Español

  • СОЛЬ, САЛИНЫ — •Salīnae. 1) Древние добывали поваренную С. или из соляных копей (salinae sc. fodinae, также Salifodinae), или из моря, соляных озер или соляных источников. Из жидкости добывалась С. или посредством испарения, особенно при содействии… …   Реальный словарь классических древностей

  • Curtonotus — Amara aulica …   Википедия

  • Kalotermitidae — ? Kalotermitidae Cryptotermes brevis …   Википедия

  • Mesoligia — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Arthropoda Class: Insecta …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”